monumenta.ch > Plinius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 72
{XXIV} vespae quae ichneumones vocantur - sunt autem minores quam aliae - unum genus ex araneis peremunt, phalangium appellatum, et in nidos suos ferunt, deinde inlinunt et ex iis incubando suum genus procreant. praeterea omnes carne vescuntur contra quam apes, quae nullum corpus attingunt. sed vespae muscas grandiores venantur amputatoque iis capite reliquum corpus auferunt.